- CANONICUM Jus
- CANONICUM Juspriscis Ecclesiae saeculis tacitum, circa tempora Gregorii VII. alias Hildebrandi dicti, hôc nomine insigniri coepit, cum prius Canonum nomine Ecclesia contenta esset. Primitus enim Scriptura sola audita est usque ad Concilium Nicaenum I. a quo tempore Canones Conciliorum accesserunt, et in Conventibus sacris uterque Codex in medio positus est, ur inde de dogmatibus et ritibus iudicium fieret. Canonibus corumque collectioni postea Decreta Pontisicum primus iunxit Dionysius Exiguus: Post quem eorundem Decretales Epistolas primus inter Canones retulit, sicque iis Canonicam auctoritatem conciliavit Cresconius. Quibus omnibus auctoritas decisiva contigit, sub Leone IV. Pontifice, qui circa A. C. 947. ad Papatum evectus est, ut ex eius Epist. ad Episcopos Britanniae liquet, in qua inter alia, Quam ob causam, dicit, luculentius magnâ voce pronuntiare non timeo: quia, qui illa, quae diximus, sanctorum Patrum statuta, quae apud nos Canonum nomine praetitulantur -- non indifferenter recipere convincitur, nec Catholicam et Apostolicam fidem, nec sancta quatuor Euangelia utiliter et efficaciter ad effectum suum retinere, vel credere probatur. Secuta Leonem barbaries, literarumque splendore exstinctô nox Orbi Christiano offusa est: crevitque saeculô XI. eousque Pontificum potentia, ut alitius assurgere non posset; inprimis sub Gregorio VII. Pontif, qui cum Dictatus suos edidisset, nomen suum perdidêre Canones et illud Iuris assumpsêre, ac ad differentiam Civilis, prius nomen proprium et substantivum, distinctionis gratiâ, in appellativum et adiectivum Canonict versum est. Sub Iohanne postmodum XXII. prodiêre, et quidem eius nomine Extravagantes, sicque ultima manus Canonico Iuri imposita est, quod ex partibus praefatis, ad imitationem Corporis Civilis sic conflatum ost, ut Gratiani Decretum Pandectas, Decretales Codicem, Sextus, Clementinae et Extravagantes, Novellas repraesentare possint. Deerant unicae Institutiones, quo minus in omnibus cum Corpore Civili Canonieum conveniret: eas addidit Paulus Lancelotus, atque côdem fere tempore Antonius Cucchus, ad cuius Institutiones Iuris Canonici noras edidit Sam. Maresius. Auctoritatem Iuris huius quod attinet, quanta fuerit antiquitus, et quô modô creverit sensim, diximus. Certe progressu temporis factum est, ut omnes Occidentis populi illud receperint, eôque in decidendis controversiis fuerint usi. De Italia nullum dubium: Gallos, deficientibus LL. et consuetudinibus propriis, ex Iure Canonico causas in suis Curiis decidi passos esse, docent Eguinar. Baronius ad l. nonnumquam 11. ff. de Iustit, et Iur. et Rebuffus in Constitut. Regias Prooem. Glassar. 5. num. 126. hodieque in Regm huius Academiis, universum ius Canonicum, librô sextô Decretalium exceptô, docetur. Hispani, deficiente iure Regiô, ad Canonicum itidem recurrunt, teste Azevedô ad Constitut. Reg. Hispan. l. 2. tit. 1. num. 18. Idem de Hungaris testatur Steph. de Werbentz de Iure Hungar. part. 2. tit. 6. De Danis, Georg. Lorich. in Enchirid. Arrest. in Addit. ad cons. posterius. n. 52. De Anglis, constat affatim, ex ipsis Decretalibus, quae magnam partem, de controversiis Anglicanis, ad Anglos scriptae sunt. In Germaniae Academiis publice nil frequentius, quam citatio et explicatio Iuris Canoniei, etc. Mansitque haec auctoritas indelibata, usque ad tempora Lutheri, qui videns Reformationi, quam moliebatur, obesse tot Decretorum et Decretalium volumina, ea ad examen revocavit, cumque ei viderentur Sacris Literis non satis congruere, contempsit, tandemque A. C. 1520. irritatus librorum suorum exustione, totum iuris Canonici Volumen Wittenbergae, extra portam, in magna Doctorum et Studiosorum frequentia, exstructô rogô, concremavit. A' quo tempore, Iuris Pontisicii auctoritas, in Protestantium terris decrevit, nisi quod ex consuetudine retineatur et doceatur: idque propter Processum Iudieiarium, qui in secundoDecretalium libro et passim in seqq. Collectionibus, ex Interpretibus Iuris Civilis et propriis commentis, magis concinne est explicatus: item alias quasdam materias, Iurisiurandi, Matrimonii, similes. Unde et Doctoris Iuris Canonici titulus, apud cosdem, multis in locis, adhuc servatur: in Anglia vero, una cum ipso Iure Canon. penitus abolitus, uti discimus ex Rob. Parkero, de Politia Eccles. l. 2. c. 32. et seqq. etc. Sed et ante Lutherum fuêre aliqui, quamvis pauciores, qui Ius hoc in non paucis carperent, et per id affectatum summum in omnia Pontificum Imperium arguerent, seque ei subinde opponerent. Inter quos saeculi XIV. annô 24. Marsilius Patavinus, qui Defensorem Pacis tunc edidit, aliique, quos collegit Goldastus; Flavius item Illyricus in Catalogo Testium Verit. Doctorum Virorum de hoc Iure Iudicia, Cornelis inptimis Agtippae, de Van. Scient. c. 92 ut et alia huc spectantia, vide apud Gerh. von Mastricht, Histor. Iuris Eccles. Duisburgi ad Rhenum editâ A. C. 1676. Adde quae supra diximus, ubi de Canonibus Conciliorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.